Hľadaný výraz: Jn 11,54-57, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. 55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. 56 Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ”. 57 Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

1

mail   print   facebook   twitter